audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii
Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti
dicens
tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae
idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras
numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis
numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid
dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid
adprehenderit
numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid
auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit
si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si
erit malum in civitate quod Dominus non fecit
quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit
secretum suum ad servos suos prophetas
leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis
non prophetabit
auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti
et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias
multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus
eius
et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes
iniquitatem et rapinas in aedibus suis
propterea haec dicit Dominus Deus tribulabitur et
circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et
diripientur aedes tuae
haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis
duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui
habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti
audite et contestamini in domo Iacob dicit Dominus Deus
exercituum
quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel
super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur
cornua altaris et cadent in terram
et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva et peribunt
domus eburneae et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus